Anglo-Saxon Charters

+ In nomine domini nostri Jhesu Christi . Ego Offa Dei dono rex Merciorum dignum duxi ut aliquid quamvis minus dignum pro absolutione animæ meæ ex perceptione terrigenis regni ad utilitatem ecclesiasticæ libertatis tribuerer . Idcirco terram . xvii . manentium . Hoc est in Homtune . xii . in Fæhha leage quinque quam videlicet terram Haðoredus humilis episcopus . omnisque congregatio simul cum eo in Uuegernensium . dederunt propinquæ meæ Eanburgæ . abbatissæ . tempore dierum illis possidendam . Ego quoque augere curabo sicut dixi pro remedio animæ meæ et pro spe supernæ remunerationis in sede regali sedens die secundo n[a]t[ivitatis] domini . id est . eo die quo primicerii martyrum beati Stephani nativitas celebratur ; In Tamouuorðie . Consentientibus mecum . episcopis . atque principibus meis quorum infra signa et nomina pro firmitatis stabilimento litteris notabo . privilegium libertatis ecclesiasticæ terræ illius libenter subscribens perdonabo . ut sit omni tributo regalium operationum refectionumque in perpetuum libera . tantum ut Deo omnipotenti et ecclesiæ sancti Petri quæ sita est in Uuegerna civitate sit subjecta .

+ Ego . Offa Christo concedente rex privilegium libertatis præscripti telluris manu propria pro confirmatione signo sanctæ crucis munio .

+ Ego . Cyneþryð Deo donante regina . Merciorum consensi et subscripsi . + Ego . Eadberhtus . episcopus . consensi et subscripsi . + Ego . Hygeberhtus episcopus . consensi et subscripsi . + Ego . Haþoredus . episcopus . consentiens subscripsi . + Signum . manus Brondani . principis . + Signum . manus Berhtuualdi . principis . + Signum . manus Eadbaldi . principis .

Conscripta est hæc cartula libertatis et testimonium privilegionis anno ab incarnatione Christi . dcclxxxi . indictione quarta die natali sancti Stephani martyris .