Anglo-Saxon Charters
Px In nomine domini . Ego Offa Dei dono rex Merciorum necnon in circuitu nationum . terram octo cassatorum pro vicissitudine et conparatione terræ que dicitur at Sapian do ad æcclesiam sanctæ Mariæ quæ constat sita in Uuegerna civitate Id est vicum qui nominatur Icancumb ; his terminis adjacentibus . hoc est ab oriente Uuynhenes stig . a meridie Icancumb et Icangæt . ab aquilone Uuilesuuelle . ab occidente Saltuuelle . Et hoc etiam pro redemptione animæ meæ adiciens statuo . episcopis scilicet et principibus meis una mecum consentientibus . quorum nomina et signa hic infra perscribo ; quatinus ut dixi pro ereptione animæ meæ ab omni tributo parvo vel majore publicalium rerum . et ab expeditionalibus causis ; et a cunctis operibus vel regis vel principis sit in perpetuum libera . Ita 'ut' nec pontem nec arcem facere debeant ; Nec de furtis aliquam pæam solvere . nec etiam fures illos quos Saxonice dicimus uuergeldtheouas alicui foras reddant . Sed si capiantur in illorum dominio sunt habendi . Et in omnibus sicut ante diximus hæc terra libera permaneat ; Excepto tantum ut Deo omnipotenti ibi et æcclesiæ supradictæ serviatur . Hanc autem præscriptam vicissitudinem terrarum et meæ donationus pro domino libertatem . Ego Offa rex sedens in regali palatio in Tamouuorthige . Secundo die nativitatis domini . in die festivitatis beati Stephani martiris concedendo donavi . firmamque perpetualiter munio ; Anno ab incarnatione Christi . dcclxxxi . indictione quarta .
+ Ego Offa gratia Dei donante rex Anglorum hanc meam vicissitudinem et donationem libertatis signo beatissimæ crucis Christi Jhesu munio . + Ego Kynethryt regina consensi . + Ego Eadberht episcopus consensi . + Ego Hygeberht episcopus consensi . + Ego Heaðoredus episcopus consensi . + Signum . manus Brordani principis . + Signum . manus Berhtuualdi principis . + Signum manus Eadbaldi principis .