Anglo-Saxon Charters
In nomine domini nostri Jhesu Christi . Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo et omnia de summo cæli apice dispensante ac gubernante , cernimus omnia temporalia et præsentia perire , labi , transire aliquando maturus gubernantis Dei dispensationibus evidenter finibus , aliquando secular[i]um rerum ingruentibus accessibus , id est evidentibus cladibus bellorum , incendiis urbium et terrarum , direptionibus prædarum , auxionibus infirmitatum , et aliis innumerabilibus causis existentibus , ne in oblivione tradita quæ in nostris temporibus facta sunt viderentur , littera[ru]m apicibus evidenter commendare curavimus .
Quapropter ego Eadweard Dei indulgente clementia Angul Saxonum rex tres villas id est Weolingtun terram de sex manentium , et Bocland terram quinque manentium , atque Lidgeard terram . xii . manentium dedi Asser Scireburnensis ecclesiæ episcopo et illi familiæ causa commutationis illius monasterii quod saxonice dicitur Plymentun ; in utraque parte in perpetuam hereditatem et mihi et illis cum omnibus ad se pertinentibus , id est hominibus et pecoribus , silvis , campis , pascuis , pratis , piscuariis ; ut habeant suis diebus et relinquant quibuscumque successoribus ad illam sedem post se venientibus , quamdiu ulla Christianitas in ista terra fuerit , sine ullo censu et vectigali ulli homini terreno , exceptis tribus causis , id est , expeditione et arcis et pontis constructione .
Si quis hoc custodire et augere voluerit , augeat Deus ei bona præsentia et cælestia gaudia consequatur ; Si quis vero , quod non optamus , instigante diabolo hoc frangere vel minuere ausus fuerit , Sciat se rationem redditurum ante tribunal Christi in illo tremendo et terribili die judicii , nisi prius dura et pura emendaverit penitentia in ista præsenti vita. Et si quis protulerit aliam hereditariam cartulam contra hanc nostræ donationis taxationem , irrita coram Deo et hominibus fiat et anathematizandus fiat hic et in futuro ille qui protulerit.
+ Eadweard rex . + Asser episcopus . + Beorhtmund presbiter . + Beocca presbyter . + Beornhæh presbyter . + Abbud presbyter . + Wynsige . + Wulfric . + Tida presbyter . + Buga minister . + Wulfhere minister . + Luhha . + Eardulf . + Wulfsige . + Sibba . + Beornstan . + Ædelstan . + Ælfsige . + Beorhtulf . + Wynsige . + Wulfsige . + Beorhtsige . + Eadstan . + Ælsige . + Leofheh . + Leofstan . + Wynsige .
+ Þis synt þa land gemæro æt Boclande 7 æt Welingtune . Ærest uppan dune æt Achangran of Achangran adune on Sandford landgemære , þonne adune an þa ealdan dic , þanon oþ Sandford , þonne and lang þæs ealdan weges oþ Cytelwylle . of Cytelwylle 7lang streames oþ Tan . adune and lang Tan streames oþ Bradanford . þanon and lang streames oþ Herpoþford . þanon on þeod herpoð oþ þa estas . þanon on land gemere oþ Stanford . þanon upp on Fiduc and lang landgemæres swa upp on Mær broc oþ Byrnan hris . þanon on ðeod herpoð . swa eft on Achangran.
+ Þis synt þa land gemæro to Lidgerd . Ærest on Linlege . of Linlege uppon strem to Costanforda . of Cottanforda upon strem to Gosforda . of Gosford uppon strem to Stanforda . of Stanforda on Fasingafeld . of Fasingafelde . on Pytt apuldre . of Pytt apuldre on Æst , of Æste adun cousled to Readanclife , of Readanclife to Ruwanbeorge , of Ruwanbeorge to Ludanwylle . of Ludanwille to Fricanfenne . of Fricanfenne uppon streme . to Gattibricge . of Gattibrige to Wibbanwille . uppon an slæd to Holan wege . of Holanwege uppon slæd to Bacganbeorge . of Bacganbeorge to Wynestane . of þam stane to Ruwanbeorge . of þam beorge to Cwichemhamme . of ðam hamme to Collelade . of Collislade . adune on strem to Horspadesforda . of þam forda uppon stræm to Oxenagete . of þam gete to Motlege . of Motlege on Fideroces torre . of Fideroces torre to Frecanðorne . of Frecanðorne on Snoccanmere . of Snoccanmere on Stangedelfe . on Hreod alras . of Hreod alron on Tideford . of þam forda adune on strem to Cunecanforda . of Cunecanforda on Cincgesget . of Cincgesgete on Suran apuldran . of Suran apuldran oth hit cymth eft on Linlege.