Anglo-Saxon Charters
C*. BL Cotton Claudius C. ix, 201v: copy of bounds, s. xii Rubric : Mete ad Cyrne.
D. BL Cotton Claudius B. vi, 91r-92r: copy, s. xiii Rubric : Carta regis Adelredi de Cerne.
E. CCCC 111, pp. 169-170: copy of lost single sheet, s. xvi Rubric : Carta regis Æþelredi de Cyrna.
Px Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo, qui imperio patris cuncta simul sancti spiritus gratia uiuificante disponit. Quamuis enim uerba sacerdotum et decreta iudicum in robore firmitatis iugiter perseuerent, attamen pro incerta futurorum mutabilitate annorum chyrographorum testamento sunt roboranda. Quapropter ego Æðelred totius Britannie basileus quandam telluris particulam, .xv. uidelicet cassatos, loco qui celebri æt Cyrne nuncupatur uocabulo Domino nostro Iesu Christo sancteque eius ecclesie beate Dei genitrici Marie dicate qui celebri Abbandun nuncupatur onomate ad usus monachorum dei inibi degentium, cum omnibus utensilibus, pratis uidelicet, pascuis aquarumque cursibus, Wulgaro obtinente abbate, eterna largitus sum hereditate. Sit autem predictum rus omni terrene seruitutis iugo liberum, tribus exceptis, rata uidelicet expeditione, pontis arcisue restauratione. Est sane prefata terra Cyrne de illis uillulis quas pridem quidam comes uocitamine Ælfric a quadam matrona Eatflæd nomine diripuitet sibi in propriam hereditatem usurpauit, ac deinde, temporum uariante uice necne instigante humani generis peruersissimo temptatore diabolo, contra Deum meumque regale imperium multa et inaudita miserabiliter committens piacula, episcoporum, ducum omniumque huius regni optimatum unanimo legali consilio aequissimoque iudicio in uilla regia que anglica appellatione Cyrneceaster dicitur, ipso extra patriam in exilium addicto, non solum ille que a prefata muliere abstraxit sed et cetere omnes quas iure possidebat hereditario sibi ac omni suæ posteritati interdicte fuerunt mihique in proprium ius habendi donandique firmiter et immobiliter sunt eternaliter deputate. Ego quoque post hec cum consilio et precatu optimatum meorum concessi, quatenus prefata uidua sua direpta resumeret et uita comite possideret. Que humiliter suscipiens et rationabiliter fruens, in ultimo huius labilis uitæ termino omnish mihi beneuola mente in proprium ius restituit. Si autem tempore contigerit aliquo quempiam hominum aliquem libellum ob istarum apicum adnihilationem in palam producere omnimodo in nomine sancte trinitatis ab omnibus Christianis interdico. Ita ut meum donum corroboratum sit cum sancte signaculo crucis, ut nec sibi nec aliis proficiat sed in sempiterno graphio deleatur. Denique uero si quis nostre dapsilitatis donum uiolari fraudulenter temptauerit, sciat se die ultima iudicii coram Deo rationem redditurum, atque cum reprobis quibus dicitur 'Discedite a me maledicti in ignem eternum' penis atrocibus [se] esse passurum, si non antea corporea lamentatione emendauerit.
Predicta siquidem tellus his terminis circumcincta clarescit.
Ærest on cattes stan, fram cattes stane 7lang fyrh on huredes mor, of huredes more on þa hean streat, 7lang þære hean stræte on motera ford, of motera ford 7lang motera lace þæt on oteres ham, of oteres hamme innan Cyrne, 7lang Cyrne on nunnena pol, of nunnena pole on haran stan, of þan haran stane on þone haran wiðig, of þan haran wiðige innan Temese, up 7lang Temese on hodes lace, 7lang hodes lace up on þæt ea denn þe man hæt west ea, 7lang þæs ea dennes þe eft on Cyrne, up 7lang Cyrne þæt on ane litle lace, 7lang þære læce þæt eft on cates stan þær hit ær onfeng.
Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi .dccccxcix., indictione .xii., his testibus consentientibus quorum inferius nomina karaxantur.
+ Ego Æðelred rex Anglorum hoc taumate agie crucis roboraui. + Ego Ælfric Dorobernensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis beniuolentiam subscripsi. + Ego Ealdulf Eboracensis eclesie archipresul hilari uultu consensi. + Ego Ælfheah presul sigillum sancte crucis impressi. + Ego Wulfstan episcopus hanc regis munificentiam corroboraui. + Ego Ælfheah episcopus consolidaui. + Ego Æscwig episcopus confirmaui. + Ego Aþulf episcopus depinxi. + Ego Ordbriht episcopus annotaui. + Ego Godwine episcopus subscripsi. + Ego Æþelstan episcopus adquieui. + Ego Wulfsige episcopus consignaui. + Ego Lyfingc episcopus non rennui. + Ego Ælfwold episcopus conclusi. + Ego Ælfðryð mater eiusdem regis fautrix extiti. + Ego Æðelstan eiusdem regis filius non interdixi. + Ego Eadred eiusdemque regis filius mihi placere professus sum. + Ego Ælfric dux. + Ego Ælfhelm dux. + Ego Leofsige dux. + Ego Leofwine dux. + Ego Ælfweard abbas. + Ego Wulfgar [gaudens dictaui] abbas. + Ego Ælfsige 'Ceas' abbas. + Ego Ælfsige Elig abbas. + Ego Kenulf abbas. + Ego Ælfsige abbas. + Ego Aðelnoð abbas. + Ego Æþelmær minister. + Ego Ordulf minister. + Ego Byrhtwold minister. + 'Ego' Leofric. + Ego Wulfheah. + Ego Wulfric. + Ego Æðelric. + Ego Ælfwig. + Ego Eadwold. + Ego Æþelmær filius Æðelwold. + Ego Æþelwold. + Ego Alfgar Mæw.